- INTERPENDIUM S. Compendium
- INTERPENDIUM, S. Compendiumdicitur, cum pondera pariant in libra et invicem sibi opposita aequantur. Velut in paralello situ Graece παράλληλον, Latine interpretium quoque. Ea voce usus est Amm. Marcell. l. 18. c. 2. ubi Hymettius Africam pro Consule regens, in magna anunonae caritate, publica horrea aperuit, et frumentum populo Rom. destinatum Carthaginensibus indigentibus divendidit: ex quo certam summam confecit. Postea viliore annonâ, quum eundem frumenti modum horreis Populi Rom. restituere vellet, denorum modiorum, quos venum dederat, pretio, tricenos ipse modios emit. Sic pretii, quod ex venditione publici frunrenti collegerat, duo trientes apud eum remansêrunt, post resticutum omne frumentum horreis Pop. Rom. Quod superfuit ex ca summa, id totum transmisit ad aerarium Principis. Atque hoc Interpretium vocat Amm. Marcell. Ei opponitur Intertrimentum, id nempe, quod de pondere detrahitur, unde minus fiat, Graece ἀπουσία: Interpendium enim vel Compendium contra, quod additur ad pondus et suppletur, unde fiat compensatio s. συςαθμία. Indeque utraque vox pro lucro quoque accipitur. Venit autem Imerpretium, ab Imerpres, qui primigeniâ significatione proprie dictus est, qui inter venditorem et emptorem paratius ac proxeneta, difficultates inter utrumque ob pretium oriri solitas, explicabat, essciebatque, ut res, quam deferebat venditor, exaequaretur pretium, quod offerebat emptor, et sic iusta permutatio procederer Graecis προπράτωρ et προπώλης: hic quod eo nomine accipiebat ab utroque, Interpretium proprie dicebatur. Sed et propensum eidem opponitur, hoc enim est, quod, utpote gravius, in lance praeponderat, sicque propendet etc. Salmas. ad Solin. p. 1006. et 1007.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.